monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 69
Solomon filius David annis XL. Qui quarto regni sui anno, mense secundo, templum Domino aedificare coepit in Hierusalem, collectis ab egressu Israelis ex Aegypto annis CCCCLXXX, ut Regum quoque liber testimonio est; quod in figuram universi temporis, quo in hoc saeculo Christi aedificatur Ecclesia, quae in futuro perficitur, VII annis perfecit, et septimo octavi anni mense dedicavit.